라틴어 문장 검색

qua recepta, virtuosius operatur. 20.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:57)
sed bene ab eo recipit ut virtuosius operetur per lucem gratie quam in celo et in terra benedictio summi pontificis infundit illi. 21.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:59)
sed quemadmodum malleus in sola virtute fabri operatur, sic et nuntius in solo arbitrio eius qui mictit illum. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:12)
Adhuc si, nichil operante A, C est in B, necesse est A non esse causam eius quod est C esse in B, cum necesse sit ad productionem effectus preoperari causam, presertim efficientem, de qua intenditur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:11)
Nam ad primam per phylosophica documenta venimus, dummodo illa sequamur secundum virtutes morales et intellectuales operando;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:17)
ad secundam vero per documenta spiritualia que humanam rationem transcendunt, dummodo illa sequamur secundum virtutes theologicas operando, fidem spem scilicet et karitatem. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:18)
6. Et si obiciatur de serpente loquente ad primam mulierem, vel de asina Balaam, quod locuti sint, ad hoc respondemus quod angelus in illa et dyabolus in illo taliter operati sunt quod ipsa animalia moverunt organa sua, sic ut vox inde resultavit distincta tanquam vera locutio;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 13:1)
et sic de singulis operantibus accidit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 47:3)
Nos numerus sumus et fruges consumere nati,sponsi Penelopae nebulones Alcinoiquein cute curanda plus aequo operata iuuentus,cui pulchrum fuit in medios dormire dies et ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0215)
"quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:1)
Texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibos et anima lectione saturetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:14)
cuncta nitent, longos erexit ianua ramos et matutinis operatur festa lucernis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII27)
usque adeo magni refert studium atque voluntas, et quibus in rebus consuerint esse operati non homines solum sed vero animalia cuncta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:6)
E monte ergo proximo decerpta laurus sumebatur operantibus, quam vicina offerebat occasio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 4:1)
Melius tranquilla sine armis Otia solus ages, sicut coelestia semper Inconcussa suo volvuntur sidera lapsu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION