라틴어 문장 검색

Item alucinari factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece ἀλύειν, unde elucum quoque esse dictum putat, a littera in e versa, tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu venit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 4:1)
Faenerator, inquit, appellatus est quasi φαινεράτωρ, ἀπο` τοῦ φαίνεσθαι ἐπι` το` χρηστότερον, quoniam id genus hominum speciem ostentent et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus, idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 6:3)
MUNICIPES et municipia verba sunt dictu facilia et usu obvia, et neutiquam reperias qui haec dicit, quin scire se plane putet quid dicat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 2:1)
Non existumant verbo proprio esse usum, quod ait paeniteat, atque id prope ineptum etiam esse dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 6:1)
Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non paenitet, inquit, M. Caelium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 12:1)
CUM librum veteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriae vegetandae gratia indipisci animo ac recensere quae in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis aut culpae adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi venisset usus, verborum elegantium recordationes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 2:1)
Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina videtur, in epistula quam exul Ad Domitios misit, ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 8:1)
Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro quem De Amicitia scripsit vitioso argumento usum, ἀμφισβητούμενον ἀντι` ὁμολογουμένου posuisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 1:1)
M. CICERO, in dialogo cui titulus est Laelius vel De Amicitia, docere volens amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii mercedisque causa colendam, sed quod ipsa per sese plena virtutis honestatisque sit expetendam diligendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex ea percipi queat, hac sententia atque his verbis usus est eaque dicere facit C. Laelium, sapientem virum, qui Publii Africani fuerat amicissimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 2:1)
Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista, utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res de qua quaereretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 4:1)
Non ergo obscuro neque ambiguo argumento usus est, sed certo atque perspicuo, siquidem, qui vere beneficus liberalisque est, qua mente bene aut liberaliter facit non quaeritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 12:1)
M. CATO Voconiam legem suadens verbis hisce usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 2:1)
Quo verbo Plautus quoque in Trinummo usus est in hoc versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 8:1)
Quando usus venerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem quantum rei satis erat, conplicabant, volumine rotundo et simplici, ita uti orae adiunctae undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 10:1)
Iam principio, inquit, Pindarus, veritati magis obsecutus, id dixit quod res erat quodque istic usu veniebat quodque oculis , interdius fumare Aetnam, noctu flammigare;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION