라틴어 문장 검색

nam valdē cupit omnēs inimīcōs sibi conciliāre Italiamque in pācem et ōtium redūcere.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit18)
Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:5)
aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias et videas casulas nostras?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:6)
Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:2)
Qui [tanquam] die togae virilis stolam sumpsit, qui ne vir esset, a matre persuasus est, qui opus muliebre in ergastulo fecit, qui postquam conturbavit et libidinis suae solum vertit, reliquit veteris amicitiae nomen et, pro pudor, tanquam mulier secutuleia unius noctis tactu omnia vendidit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:9)
Dum haec ego iam credenti persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter continuo ita sternutavit, ut grabatum concuteret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:8)
Immo inquit Giton persuade gubernatori, ut in aliquem portum navem deducat, non sine praemio scilicet, et affirma ei impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:13)
Exhortantibus universis odia detumescunt, epulaeque ad certamen prolatae conciliant hilaritate concordiam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:7)
Nec deformis aut infacundus iuvenis castae videbatur, conciliante gratiam ancilla ac subinde dicente:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:3)
ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit, victorque miles utrumque persuasit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:7)
Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares inter auras canere Sirenum concordiam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:11)
Neque enim ulla care per se placet, sed arte quadam corrumpitur et stomacho conciliatur averso.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:10)
77 P.L.M. Nolo ego semper idem capiti suffundere costum nec noto stomachum conciliare mero.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 4:1)
Funera conciliant miseros, orbique parentes coniungunt gemitus et facit hora pares.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 19:3)
Tandem persuasa est iure iurando gruis, Gulaeque credens colli longitudinem, Periculosam fecit medicinam lupo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et gruis.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION