라틴어 문장 검색

quanto autem vetustius sit, minus prodesse, quoniam minus valeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 9:2)
Si tamen nullum genus stercoris suppetet, multum proderit fecisse quod Marcum Columellam patruum meum, doctissimum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret verum etiam pulcherrimas vineas efficeret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 4:1)
quorum neutrum tantum prodest quantum si cinerem saepius ingeras.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 2:3)
Propter quod prudentes agricolae quamvis iam inlatum tecto non ante componunt, quam per paucos dies temere congestum in se concoqui et defervescere patiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 3:2)
Quae cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status caeli:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:1)
Numerus autem vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non est, cum quanto crebrior sit, plus prodesse fossionem conveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 5장 1:1)
Non nihil etiam prodest vires et proventum cuiusque partis vinearum nosse, ut aestimemus quae magis aut minus colenda sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 2:3)
Sed et scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis,4 in quibus aestas non est praefervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 1:4)
Maxime autem prodest vitibus, omnibus annis resolvi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 27:1)
Non nunquam etiam, cum frondere coeperint arbores, cacumina fici ferro summa prodest amputare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:5)
Nam hi melius concoquunt, ideoque robora corporum citra maciem conservant, qui ex commodo,quam qui festinanter mandunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 14:3)
Sed non proderit cibis3 satiari pecora, nisi omnis adhibeatur 4 diligentia, ut salubri sint corpore, viresque conservent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 1:1)
Si nec hoc profuit, tres caprifici aridi conteruntur, et eum dodrante aquae calidae dantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 4:2)
Sed interdum nulla prodest medicina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 1:4)
Si neque ranae fuerint, neque alvus citata, et nihilo minus cibos non appetet, proderit alium pinsitum cum oleo per nares infundere, vel sale et cunila defricare fauces, vel eandem partem alio tunso et alecula linire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 8장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION