라틴어 문장 검색

aut haec inaequabili varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:5)
Prima vis est in simplicibus verbis, in coniunctis secunda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:4)
Nam ut in simplicibus verbis quod non est Latinum, sic in coniunctis quod non est consequens vituperandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 1:5)
communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre suave.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:1)
in coniunctis autem verbis triplex adhiberi commutatio potest non verborum sed tantum modo ordinis, ut cum semel dictum sit directe, sicut natura ipsa tulerit, invertatur ordo et idem quasi sursum versum retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 2:1)
nam aut magna quaedam proponemus aut necessaria aut coniuncta cum ipsis apud quos res agetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 4:2)
si testata dici videbuntur, si cum hominum opinione auctoritate, si cum lege, cum more, cum religione coniuncta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:4)
omnia enim sunt profecto lau- danda quae coniuncta cum virtute sunt, et quae cum vitiis vituperanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장 1:1)
Quorum alia sunt quasi quadam cum honestate coniuncta, ut honos, ut gloria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 4:4)
Communis ille contra locus, audaciam temeritati, non prudentiae esse coniunctam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 33장 2:2)
Adiunguntur pericula vitae, turpisque ab his formido mortis fortibus viris opponitur, quibus magis id miserum videri solet, natura se consumi et senectute, quam sibi dari tempus, ut possint eam vitam, quae tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 7:2)
quid enim adiungunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 105:6)
Idemque Pompilius et auspiciis maioribus inventis ad pristinum numerum duo augures addidit et sacris e principum numero pontifices quinque praefecit et animos propositis legibus his, quas in monumentis habemus, ardentis consuetudine et cupiditate bellandi religionum caerimoniis mitigavit adiunxitque praeterea flamines, Salios virginesque Vestales omnisque partis religionis statuit sanctissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 41:2)
Qui cum Latinos bello devicisset, adscivit eos in civitatem, atque idem Aventinum et Caelium montem adiunxit urbi, quosque agros ceperat, divisit et silvas maritimas omnis publicavit, quas ceperat, et ad ostium Tiberis urbem condidit colonisque firmavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 51:2)
Quodsi quis ad ea instrumenta animi, quae natura quaeque civilibus institutis habuit, adiungendam sibi etiam doctrinam et uberiorem rerum cognitionem putavit, ut ii ipsi, qui in horum librorum disputatione versantur, nemo est, quin eos anteferre omnibus debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION