라틴어 문장 검색

credo vetere religionis suae more, ut Februarium omni modo Martius consequeretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 15:4)
postea statuitur eius aetas plenissima effigie barbae solstitio aestivo, quo tempore summum sui consequitur augmentum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:3)
In Mercurio solem coli etiam ex caduceo claret, quod Aegyptii in specie draconum maris et feminae coniunctorum figuraverunt Mercurio consecrandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:1)
Hoc consecutus est Revilus, ut quaereretur quibus consulibus consul fuerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:4)
Fanniam legem post annos decem et octo lex Didia consecuta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 6:1)
Sed nonnumquam Virgilius in una re ad augendum pathos duobus aut pluribus locis coniunctis utitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 19:4)
Dicas mihi, inquit, volo, doctorum optime, si concedimus, sicuti necesse est, oratorem fuisse Virgilium, si quis nunc velit orandi artem consequi, utrum magis ex Virgilio an ex Cicerone proficiat?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 2:2)
In curuli certamine Homerus alterum currum paululum antecentem et alterum paene coniunctum sequendo qua luce signavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 3:1)
Mirabilior est celeritas consequentis priorem in cursu pedum apud eundem vatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 4:1)
Denique et iudicio transferendi et modo imitandi consecutus est ut quod apud illum legerimus alienum aut illius esse malimus aut melius hic quam ubi natum est sonare miremur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 6:1)
Consequitur, summo sonitu quatit ungula terram idem in septimo decimo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 22:5)
Dic, inquit, Disari (omnis enim situs corporis pertinet ad medici notionem, tu vero doctrinam et ultra quam medicina postulat consecutus es), dic, inquam, cur sibi communis adsensus anulum in digito qui minimo vicinus est, quem etiam medicinalem vocant, et manu praecipue sinistra gestandum esse persuasit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 7:2)
teda sed raptus ab omni Consequitur nigri spatiosa volumina fumi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:55)
Interea Caesar in Hispaniam venit, ubi Afranius et Petreius legati praeerant copiis Pompeianis vel potius Romanis Iberisque cum illis coniunctis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권1)
Consequor hoc, ut me nec timeas nec ames.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLVI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION