라틴어 문장 검색

nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et vindicari debere, non est eius impetus, qui sine voluntate nostra concitatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 5:2)
Omnes cum fortuna copulati sumus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 92:1)
Huic tam sublimi fastigio coniunge protinus praecipitem mutationem;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 132:4)
sin copulari pertinax taedis negat, vel ex coacta nobilem partum feram.
(세네카, Hercules Furens 7:20)
Huc, cara proles, unicum afflictae domus solamen, huc vos ferte et infusos mihi coniungite artus, habeat incolumes pater, dum et mater habeat, urguet exilium ac fuga.
(세네카, 메데아 14:34)
coniunge soceros, perge, mactator senum, et hic decet te sanguis:
(세네카, Troades 1031:1)
Unde coniungas te illi, quia hec est illa quam queris.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:43)
et si tu mortua fueris, ego non coniungar alteri.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:5)
quero ergo alium et coniungam eum sibi et tollam mihi donum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:39)
Ipse non potest copulari cum femina, et uxor mea valde pulchra est:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 13. Quinti sapientis prima historia: Balneator 1:14)
possum ego diversos iterum coniungere amantes, et dominae tardas possum aperire fores;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 107)
"cuius quo tutius ille magna Palatinis coniungeret agmina turmis, evocat hunc precibus, sed non se poena moratur sanguinis effusi (numerum collegerat ergo, non animum populi):"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 126)
hic mox praecipit aequus imperator palmis serica, torquibus coronas coniungi et meritum remunerari, victis ire iubens satis pudendis villis versicoloribus tapetas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium97)
inter-veni etenim nuptiis patricii Ricimeris, cui filia perennis Augusti in spem publicae securitatis copulabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 10:2)
si pateris hortantem, conatuum tuorum socius adiutor, praevius particeps ero, sin autem inlecebrosis deliciarum cassibus involutus mavis, ut aiunt, Epicuri dogmatibus copulari, qui iactura virtutis admissa summum bonum sola corporis voluptate determinat, testor ecce maiores, testor posteros nostros huic me noxae non esse confinem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION