라틴어 문장 검색

"scilicet egregius sudor memorandaque virtus hanc tumulare feram, ne non maerentibus Argos exsequiis lacrimandus eat mollique feretro infandam eiectans saniem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권53)
sensere acies subitusque cucurrit sudor equis sudorque viris, quamquam ore remisso Inachium Angebat Halyn;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권71)
dat sponte locum Thebana iuventus, natorum memores, intentaque tela retorquent, sed premit et saevas miserantibus ingerit hastas, illum et Sidoniae iuga per Teumesia Nymphae bellantem atque ipso sudore et pulvere gratum laudant, et tacito ducunt suspiria voto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권308)
sicut erant - pulvis sudorque cruorque per artus mixtus adhuc - vertere gradum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권21)
Iamque intra muros nullo sudore receptum gaudentes heroa ferunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권350)
"sed iam - effabor enim - longo sudore fatiscunt corda, soror, tardaeque manus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권41)
iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus, nec nocte nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 474:2)
verum esse habere eos quorum sanguine ac sudore partus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 532:2)
qua simul absterso pulvere ac sudore velatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in urbem vocant, qui terror sit in exercitu exponunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 287:1)
non ipsius M. Manli, qualem eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis, ipso paene erepto ex hostium manibus vidissent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 178:3)
cur autem potius Campani agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui se nec sua tutari possent, quam victor exercitus haberet qui suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 436:2)
non manes, non stirpem eius conquiescere viri, nec unquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 92:2)
tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 592:1)
et bos in agro Romano locutus, et ara Neptuni multo manasse sudore in circo Flaminio dicebatur, et aedes Cereris, Salutis, Quirini de caelo tactae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 161:1)
paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, appropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et fremitu hominum trepidantium, ut in tali tumultu, exaudito, sustinuit signa et considere ac conquiescere agmen iussit, vi aperta propalam usurus, quando parum dolus profuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 262:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION