라틴어 문장 검색

quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:1)
Magna vis est conscientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:4)
videbant sapientissimi homines facti rationem, praesentiam animi, defensionis constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 2:2)
quae postea sunt in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delictorum conscientiam perculissent, ut sustinuit, di immortales!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장2)
si ingrata, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 3:2)
ubi studia municipiorum, ubi Italiae voces, ubi denique tua, M. Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque defensio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 3:5)
itaque tum vestrum difficilius iudicium, mea facilis defensio fore videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 2:1)
Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio defensionis . . . minus diligenter illius existimationem quam rem M. Tulli viderer defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 3:1)
namque antea non defensionis tuae modus, sed nox tibi finem dicendi fecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 3장 1:2)
Cum iudicium ita daret ut hoc solum in iudicium veniret, videreturne vi hominibus coactis armatisve damnum dolo malo familiae datum, neque illud adderet 'inivria,' putavit se audaciam improborum sustulisse, cum spem defensionis nullam reliquisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 5장 3:2)
quod additum est 'dolo malo,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur omnis tua defensio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 1:6)
nunc, sive illa defensione uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 2:2)
an, qua in re praetor illi improbam defensionem tolli voluit, in ea re mihi difficiliorem actionem factam putabitis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 2:5)
an quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 1:2)
ei qui de vi confessus esset tot defensiones tamen ad causam obtinendam maiores reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION