라틴어 문장 검색

Et dixi: " Non pascam vos. Quae moritura est, moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaeque carnem proximae suae ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장9)
Et post haec decidit in lectum et cognovit quia moreretur;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장5)
et, quicumque non fecerit secundum verbum regis Antiochi, morietur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장50)
et elegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentum sanctum, et moriebantur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장63)
dicentes: " Moriamur omnes in simplicitate nostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장37)
Et cogitaverunt in die illa dicentes: " Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장41)
Et appropinquaverunt dies Matthathiae moriendi, et dixit filiis suis: " Nunc confirmata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장49)
quoniam melius est nos mori in bello quam respicere mala gentis nostrae et sanctorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장59)
Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장35)
Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장9)
Et ait Iudas: " Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장10)
Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: " Quid es quaesiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam patrias leges praevaricari ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장2)
Et cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit eum igne admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem vapor sartaginis diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter ita dicentes:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장5)
Quid igitur referre putas tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:26)
Nam si, quod nostrae rationes credi uetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is cuius ea esse dicitur non exstet omnino.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION