라틴어 문장 검색

longa retro series, trepidum si Martis operti agricolam infandis condentem proelia sulcis expediam penitusque sequar, quo carmine muris iusserit Amphion Tyrios accedere montes, unde graves irae cognata in moenia Baccho, quod saevae Iunonis opus, cui sumpserit arcus infelix Athamas, cur non expaverit ingens Ionium socio casura Palaemone mater, atque adeo iam nunc gemitus et prospera Cadmi praeteriisse sinam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권3)
"quam vultu confessus adis, ubi conscia magni signa tori tonitrus agis et mea fulmina torques, facta luant Thebae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권89)
Ecce autem antiquam fato Calydona relinquens Olenius Tydeus - fraterni sanguinis illum conscius horror agit - eadem sub nocte sopora lustra terit, similesque notos dequestus et imbres, infusam tergo glaciem et liquentia nimbis ora comasque gerens subit uno tegmine, cuius fusus humo gelida partem prior hospes habebat, hic vero ambobus rabiem fortuna cruentam adtulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권135)
" nec nos animi nec stirpis egentes - " ille refert contra, sed mens sibi conscia fati cunctatur proferre patrem, tunc mitis Adrastus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권158)
"nec motus et atro imperat - infandum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권205)
"sero memor thalami maestae solacia morti, Phoebe, paras monstrum infandis Acheronte sub imo conceptum Eumenidum thalamis, cui virginis ora pectoraque;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권207)
"mea me pietas et conscia virtus has egere vias."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권217)
"ni conscius ardor ducit et ad Thebas melior socer."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권132)
"ast horum miseret, quos sanguine viles coniugibus natisque infanda ad proelia raptos proicis excidio, bone rex."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권180)
ipsi ceu regna negentur, festinatque vias ramumque precantia olivae abicit, attonitae tectorum e limine summo aspectant matres, saevoque infanda precantur Oenidae tacitoque simul sub pectore regi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권193)
hic fera quondam pallentes erecta genas suffusaque tabo lumina, concretis infando sanguine plumis relliquias amplexa virum semesaque nudis pectoribus stetit ossa premens visuque tremendo conlustrat campos, si quis concurrere dictis hospes inexplicitis aut comminus ire viator audeat et dirae commercia iungere linguae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권205)
"bellum infandum ominibusque negatam movisti, funeste, aciem;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권30)
sed ducis infandi rabidae non hactenus irae stare queunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권39)
Nee minus interea digesta strage suorum hic Cthonium coniunx, hic mater Penthea clamat Astyoche, puerique rudes, tua, Phaedime, proles, amissum didicere patrem, Marpessaque pactum Phyllea, sanguineumque lavant Acamanta sorores, tune ferro retegunt silvas collisque propinqui annosum truncant apicem, qui conscius actis noctis et inspexit gemitus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권66)
haec senior, multumque nefas Eteoclis acervat crudelem infandumque vocans poenasque daturum, unde ea libertas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권80)

SEARCH

MENU NAVIGATION