라틴어 문장 검색

potest dubitari secunda valetudo medicinae, an corporis beneficio contigerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 1:6)
Infibulare quoque adolescentulos interdum vocis, interdum valetudinis causa, quidam consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 6:1)
Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis valetudo commodior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 2:4)
eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio solvatur, et tenuius quoque, quam ex consuetudine, id membrum fiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 11:9)
Itaque istam vitam socordem persequitur valetudo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:1)
Quis enim dubitet eam maxime probatam haberi, sine qua nemo nostrum vel prosperae vel adversae valetudinis vitam prorogat?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 5:1)
Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sartionem comperimus dumtaxat ubi et siccitas caeli et tepores permittunt, sed nec istud ubique fieri censemus, verum incolarum consuetudine uti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 3:1)
Unam etiam praecoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine Dracontion vocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateve Arcelacae Basilicaeque et Bituricae comparari possit, generositate vini Amineae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 28:3)
quippe universae regiones regionumque paene singulae partes habent propria vitium genera, quae consuetudine sua denominant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 30:1)
Itaque ex hac consuetudine veniunt imprudentissimi ad rem maxime necessariam, deinde etiam infirmissimi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 6:4)
Itaque ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint,spadones appellant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 15:1)
Opus est, inquit, inter has tam diversas inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona valetudo calidi et frigidi, umidi et aridi, densi et rari certo et quasi examinato modo continetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 3:4)
nunc antiquitatis imprudens consuetudo quicquid emoti soli vineis praeparatur, repastinatum vocat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 1:4)
De ea igitur prius disseram, quae magis in consuetudine est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 7:4)
Facit et radix, quam Graeci σίλφιον vocant, vulgus autem nostra consuetudine laserpitium appellant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION