라틴어 문장 검색

consulares quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decemviros voluntate abire magistratu quam invidia eorum exsurgere rursus plebem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 443:1)
iam circa Icilium non solum multitudo sed duces quoque multitudinis erant, L. Valerius et M. Horatius, qui repulso lictore, si iure ageret, vindicare se a privato Icilium aiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 523:1)
Valerium Horatiumque lictor decemviri invadit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 524:2)
sequuntur Horatius Valeriusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 524:5)
iam pro imperio Valerius discedere a privato lictores iubebat, cum fractis animis Appius vitae metuens in domum se propinquam foro insciis adversariis capite obvoluto recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 525:1)
mittuntur tres legati consulares, Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 544:1)
id modo a multitudine conclamatum est ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 545:3)
placebat Valerium Horatiumque ire in Aventinum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 558:2)
cum vasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro praeter paucos seniorum nemo esset, vocatis utique in senatum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam Horatius ac Valerius vociferabantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 565:1)
tum Valerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus quibus videretur revocandam componendasque res, decemviris quoque ab ira et impetu multitudinis praecavere iubentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 573:1)
per interregem deinde consules creati L. Valerius M. Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 600:1)
aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum praesidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem, ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 603:1)
hae consulares leges fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 612:1)
quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur tollendae appellationis in quod conspirasse decemviros criminati sint, at se provocare ad populum, implorare leges de provocatione et consulares et tribunicias, eo ipso anno latas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 627:1)
Horatio Sabini, Valerio Aequi evenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 638:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION