라틴어 문장 검색

illi patrum aditum praeberent, se mandatis exercitibus consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장8)
Nec defuit fides, multaque arbitrio senatus constituta sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장1)
hinc ortum inter praefectum et centurionem iurgium ne diutius externis spectaculo esset, arbitrium rei obsidibus legatisque, qui eos ducebant, permissum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장5)
et Nero infensus iis quibus superbia muliebris innitebatur, demovet Pallantem cura rerum quis a Claudio impositus velut arbitrium regni agebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장2)
tunc Claudius quaestores rursum imposuit iisque, ne metu offensionum segnius consulerent, extra ordinem honores promisit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 29장5)
dissimulato tamen intellectu rectius de iis quae in publicum consulerentur totis exercitibus coram dissertaturos respondit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장7)
tum circumspectis munimentis et quae expugnationi idonea provisis, hortatur milites ut hostem vagum neque paci aut proelio paratum, sed perfidiam et ignaviam fuga confitentem exuerent sedibus gloriaeque pariter et praedae consulerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장4)
Octavius contra modo conqueri, modo minitari, famam perditam, pecuniam exhaustam obtestans, denique salutem, quae sola reliqua esset, arbitrio eius permittens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장3)
id dis quos implorarent placitum, ut arbitrium penes Romanos maneret quid darent quid adimerent, neque alios iudices quam se ipsos paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장3)
nam consulenti super Nerone responderunt Chaldaei fore ut imperaret matremque occideret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장8)
et senatus ignota sibi esse mandata Claudii et consulendum principem respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 18장4)
ergo permotus his Nero componit ad Plautum litteras, consuleret quieti urbis seque prava diffamantibus subtraheret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장8)
Comitia praetorum arbitrio senatus haberi solita, quod acriore ambitu exarserant, princeps composuit, tres qui supra numerum petebant legioni praeficiendo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 28장1)
nam cruore captivo adolere aras et hominum fibris consulere deos fas habebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장6)
quod ducibus nostris parum provisum erat, dum amoenitati prius quam usui consulitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION