라틴어 문장 검색

magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 461:1)
iterata deinde contentio, et prendi Fabium Papirius iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 463:1)
iam ipse adulescens, iam pater M. Fabius, contentionis obliti procumbere ad genua et iram deprecari dictatoris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 497:1)
addebat alacritatem quod dictator praedam omnem edixerat militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 517:1)
ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 177:2)
haec tanta sunt alacritate militum audita ut clamor sua sponte ortus loquentem interpellaverit ducem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 597:1)
Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate ductus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 221:1)
brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, cum se Verginia et patriciam et pudicam in Patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 311:2)
fuit certe contentio in senatu et postquam ibi Fabius plus poterat, revocata res ad populum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 325:1)
adiecerunt et Appi criminationes de Fabio absente ad populum et pertinaciam adversus praesentem consulem praetoris contentionemque aliam inter collegas, tendente Decio ut suae quisque provinciae sortem tueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 365:2)
inde inter tribunos plebis contentio orta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 539:2)
contra quos et Hieronem, regem Syracusanorum, auxilium Mamertinis ferendum senatus censuit, cum de ea re inter suadentes ut id fieret dissuadentesque contentio fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVI Periocha2)
apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat super cetera recentibus etiam territos prodigiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 481:1)
res per summam contentionem acta invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 674:1)
de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse, victosque paucis sententiis qui dedendos censuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 753:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION