라틴어 문장 검색

Quae nos ratio docet sufficere posse iugum bovum tritici centum viginti quinque modiis totidemque leguminum, ut sit in assem autumnalis satio modiorum ducentorum quinquaginta, et posthac nihilo minus conserantur trimestrium modii quinque et septuaginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 7:3)
nec tamen contenti simus singulis uvis, maximeque probemus eos qui numerosissimis fetibus conspiciuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 17:2)
Eatenus velut athle-tarum quodam contenti simus tetradio;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 3:5)
Etenim, ut quod prius proposui prius refellam, si contenti bipedanea scrobe futuri sumus, quid ita censemus altius pastinare tam humili mensura vitem posituri?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 2:1)
Sed modus pro viribus trunci servandus est, ne plures palmites summittantur quam quibus vitis sufficere queat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 5:2)
nam multi simplici ordine fuere contenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 6:3)
Potest tamen, si vel parum late disposita vinea vel parum fructuosa caelumque non turbidum nec procellosum habeat, uno iugo contenta esse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 7:1)
nam fit uberior pulverationibus.7 Nec infitior plerosque ante me rusticarum rerum magistros tribus fossuris contentos fuisse;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 1:4)
Salicum viminalium Atticus putat singula iugera sufficere posse quinis et vicenis iugeribus ligandae vineae, harundineti singula iugera vicenis iugandis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:3)
Cum deinde convaluerint, tribus fossuris contenta sunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 6:5)
Itaque in iis ipsis vel maximum commodum est, quod sufficit una opera duobus iugis, quae eodem die alterna temporum vice vel arant vel pascuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 2:3)
Si grano abstinemus, frondis aridae corbis pabulatorius modiorum viginti sufficit, vel faeni pondo triginta, vel sine modo viridis laurea et ilignea frondes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 5:3)
plerumque tamen sufficiunt singulis modii glandis et paleae ad satietatem datae, vel lupini macerati modii, vel ervi aqua conspersi sextarii vii permixti paleis, vel cicerculae similiter conspersae sextarii xii mixti paleis, vel singuli modii vinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleae adiciantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 8:2)
Unumque marem quindecim vaccis sufficere abunde est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 3:3)
Quidam etiam praecipiunt eodem ritu, quo mulos, admissarium saginare, ut hac sagina hilaris pluribus feminis sufficiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION