라틴어 문장 검색

Est et aliud genus mensurae localis motuum, quod non praetermittendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 422:1)
Illud vero pertinet ad motus non progressivos, sed sphaericos;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 422:2)
Inquirendum enim est inter mensuras istas motuum, quantam compressionem aut extensionem corpora (pro natura ipsorum) facile et libenter patiantur, et ad quem terminum reluctari incipiant, adeo ut ad extremum Non Ultra ferant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 422:4)
ut in curvationibus ligni aut metalli, horologiis moventibus per complicationem laminae, missilibus, malleationibus, et innumeris aliis motibus apparet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 427:3)
Omnis enim motus sive actio naturalis transigitur in tempore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:4)
At velificationes navium, motus animalium, perlationes missilium, omnes fiunt itidem per tempora (quantum ad summas) numerabilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:4)
et joculatores vasa plena vino vel aqua, per motus agiles et aequales, vertere deorsum et sursum recuperare, non effuso liquore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:6)
Nec minus ipsae compressiones et dilatationes et eruptiones corporum fiunt, aliae velocius, aliae tardius, pro natura corporis et motus, sed per momenta certa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:8)
idque probatur ex iis quae propter motus velocitatem non cernuntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:11)
Verum non solum quaerenda est mensura motuum et actionum simpliciter, sed multo magis comparative:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:1)
fieri hoc autem propter velociorem transactionem motus lucis, quam soni.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:5)
Etiam ex hoc fundamento inaequalitatis motuum quoad velocitatem, excogitavit Galilaeus causam fluxus et refluxus maris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:9)
Sed hoc commentus est concesso non concessibili (quod terra nempe moveatur), ac etiam non bene informatus de oceani motu sexhorario.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:12)
At exemplum hujus rei de qua agitur, videlicet, de comparativis mensuris motuum, neque solum rei ipsius, sed et usus insignis ejus (de quo paulo ante loquuti sumus), eminet in cuniculis subterraneis, in quibus collocatur pulvis pyrius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:1)
Neque etiam fieri potuisset, ut parva quantitas spiritus animalis in animalibus, praesertim in tam vastis corporibus qualia sunt balaenae aut elephanti, tantam molem corpoream flecteret et regeret, nisi propter velocitatem motus spiritus, et hebetudinem corporeae molis, quatenus ad expediendam suam resistentiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION