라틴어 문장 검색

Intellectus humanus ex proprietate sua facile supponit majorem ordinem et aequalitatem in rebus, quam invenit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:1)
Intellectus humanus in iis quae semel placuerunt (aut quia recepta sunt et credita, aut quia delectant), alia etiam omnia trahit ad suffragationem et consensum cum illis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:1)
Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et vanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moveatur et excitetur affirmativis, quam negativis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:10)
Intellectus humanus illis, quae simul et subito mentem ferire et subire possunt, maxime movetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:1)
Gliscit intellectus humanus, neque consistere aut acquiescere potis est, sed ulterius petit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:1)
tamen intellectus humanus, nescius acquiescere, adhuc appetit notiora.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:10)
Intellectus humanus luminis sicci non est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:1)
At longe maximum impedimentum et aberratio intellectus humani provenit a stupore et incompetentia et fallaciis sensuum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:1)
Intellectus humanus fertur ad abstracta propter naturam propriam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 104:1)
formae enim commenta animi humani sunt, nisi libeat leges illas actus formas appellare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 104:6)
quae ortum habent aut ex aequalitate substantiae spiritus humani;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 106:2)
et tamen in omnibus istis fieri non potest, quin sint aliae notiones aliis paulo meliores, prout in sensum humanum incidit rerum copia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:6)
ut ad vera minus difficilis sit aditus, et intellectus humanus volentius expurgetur et idola dimittat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:9)
animae humanae, nobilissimae substantiae, genus ex vocibus secundae intentionis tribuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:3)
Humanus enim intellectus non minus impressionibus phantasiae est obnoxius, quam impressionibus vulgarium notionum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION