라틴어 문장 검색

aeque peccare se, si privatis ac si magistratibus manus adferant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 1:10)
non igitur erat illa tum civitas, cum leges in ea nihil valebant, cum iudicia iacebant, cum mos patrius occiderat, cum ferro pulsis magistratibus senatus nomen in re publica non erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장7)
cum vero causam iustam deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis, ne ille me Dius Fidius vir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit, nec tamen ille vincla carceris ruperit - leges enim vetant - , sed tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic a deo evocatus atque emissus exierit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 73:3)
nec vero illud non eruditorum temporum argumentum est, quod et deorum pulvinaribus et epulis magistratuum fides praecinunt, quod proprium eius fuit, de qua loquor, disciplinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 4:3)
metum vero si qui sustulisset, omnem vitae diligentiam sublatam fore, quae summa esset in eis qui leges, qui magistratus, qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem timerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:3)
Appium quidem veterem illum, qui caecus annos multos fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intellegimus in illo suo casu nec privato nec publico muneri defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 112:5)
respōnsa magistrātibus reddēbat sī quid rogābant dē rē quādam pūblicā.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit49)
magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:4)
Itaque ne te putes nihil egisse, si magistratus hoc scierint, ibis in crucem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:5)
Erat hic quoque aestus ante oculos, si forte me appellasset vel ille cui adessem, vel ille quem contra, intercederem et auxilium ferrem an quiescerem sileremque, et quasi eiurato magistratu privatum ipse me facerem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 3:1)
nam ille quoque, quoad honestum fuit, obiit officia, gessit magistratus, provincias rexit, multoque labore hoc otium meruit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 12:1)
interim beneficio tabellarum habebimus magistratus, qui maxime fieri debuerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 9:3)
Ita senescere oportet virum, qui magistratus amplissimos gesserit, exercitus rexerit, totumque se rei publicae quam diu decebat obtulerit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 23 2:1)
initurus magistratum iura cognovit, senatus consulta legit, reprimit foedissimas pactiones, rem pulcherrimam turpissime venire non patitur.'
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 6:9)
Postero die adit magistratus, monet ut illum locum effodi iubeant.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION