라틴어 문장 검색

Damnati lingua vocem habet, vim non habet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 142)
Sunt, quorum corpus innoxium est, et in mille facinorum furias mens otiosa discurrit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 677)
Denique malefici gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 10:7)
interrogatus vel ultro confitetur, damnatus gratias agit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 12:5)
Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum conperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo et 1 deo, et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium,fraudem,perfidiam et cetera scelera prohibentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 6:2)
Damnatis itaque oblatum quem nemo voluit requisitum, qui, puto, iam non ideo meruit poenam, quia nocens est, sed quia non requirendus inventus est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 9:2)
Qui enim scit illum, intellegere potest non nisi grande aliquod bonum a Nerone damnatum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 3:1)
Tales semper nobis insecutores, iniusti, impii, turpes, quos et ipsi damnare consuestis, a quibus damnatos restituere soliti estis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 4:1)
Si enim vos talibus puniendis praesidetis, si conmercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae consortio adscivit, quid ergo damnatis quorum collegas adoratis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 13:1)
Sed propterea damnatus est Socrates, quia deos destruebat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 7:2)
Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit, damnata a deo cum generis auctoribus et cum eo quem diximus principe, apud litteras sanctas ordo cognoscitur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 3:2)
Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatoribus vel cuilibet homini inpertire possunt, et ita nos crimini maiestatis addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique, quod in conscientia vestra est, mortui vivos tuentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 1:1)
Christianus etiam damnatus gratias agit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 14:3)
Nam et multis aliis similia quibus nullas poenas inrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et inpunitis, ut innoxiis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 3:1)
Cum autem omnis species idololatriae damnata sit a deo, utique etiam illa damnatur, quae elementis mundialibus profanatur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION