라틴어 문장 검색

Quibus supplicibus venia data Zamam perveniunt.
(카이사르, 아프리카 전기 92:6)
Leptitanos quorum superioribus annis bona Iuba diripuerat, et ad senatum questi per legatos atque arbitris a senatu datis sua receperant, XXX centenis milibus pondo olei in annos singulos multat, ideo quod initio per dissensionem principum societatem cum Iuba inierant eumque armis militibus pecunia iuverant.
(카이사르, 아프리카 전기 97:4)
Cum ad portam appropinquassent, signo dato ab oppidanis sunt reccepti, et pedites dispositi partim ibi remanserunt, equites clamore facto eruptionem in adversariorum castra fecerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:18)
Eis ad ignoscendum nulla facultas est data et a militibus nostris interfecti sunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 12:3)
Potestate data cum inde esset profectus, praesidio comparato, cum bene magnam manum fecisset et nocturno tempore per fallaciam in oppidum esset receptus, iugulationem magnam facit principibusque qui sibi contrarii fuissent interfectis oppidum in suam potestatem recepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:12)
Mundenses qui ex proelio in oppidum confugerant, cum diutius circumsederentur, bene multi deditionem faciunt, et cum essent in legionem distributi, coniurant inter sese ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem facerent, illi caedem in castris administrarent.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:11)
Hac re cognita insequenti nocte vigilia tertia tessera data extra vallum omnes sunt concisi.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:12)
Cum Caesar Gadibus fuisset, Hispalim pridie Idus Apriles caput adlatum et populo datum est in conspectum.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:5)
Erant omnibus ostiis Nili custodiae exigendi portorii causa dispositae;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:1)
His responsis datis cum eis copiis quas supra scripsi profectus est in Armeniam locisque superioribus iter facere instituit:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:8)
Signo sub idem tempus ab utroque dato concurritur:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:1)
Racili libellum, quasi aliquid ab eo postularet, ut miles ei tradit, deinde post Racilium — nam is latus Cassi tegebat — , quasi responsum peteret, celeriter dato loco cum se insinuasset, sinistra corripit aversum dextraque bis ferit pugione.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:4)
His responsis datis legatos remisit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:11)
pecuniae a municipiis exiguntur, e fanis tolluntur:
(카이사르, 내란기, 1권 6:23)
Interea, quoad fides esset data Caesarem facturum, quae polliceretur, non intermissuros consules Pompeiumque delectus.
(카이사르, 내란기, 1권 10:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION