라틴어 문장 검색

' Omninoque omnes clari et nobilitati labores continuo fiunt etiam tolerabiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:3)
nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:2)
quod enim est bonum, id non quivis habere potest - , omitto nobilitatem famamque popularem stultorum inproborumque consensu excitatam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 46:3)
quin tu igitur, summa nequiquam pelle decorus, ante diem blando caudam iactare popello desinis, Anticyras melior sorbere meracas?
(페르시우스, 풍자, satire 49)
Et ego quidem tres plagas Spartana nobilitate concoxi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:10)
Sed huic tristitiae eadem illa succurrit ancilla, sevocatumque me non minus decoro exornavit capillamento;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:5)
98 P.L.M. Una est nobilitas argumentumque coloris ingenui timidas non habuisse manus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 25:1)
Ad hoc proceritas corporis, decora facies, demissus capillus, ingens et cana barba;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 6:1)
Adsunt aptae crebraeque sententiae, gravis et decora constructio, sonantia verba et antiqua.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 2:2)
Neque enim magis decorum et insigne est statuam in foro populi Romani habere quam ponere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 4:3)
Vides ut statuas signa picturas, hominum denique multorumque animalium formas, arborum etiam, si modo sint decorae, nihil magis quam amplitudo commendet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 5:1)
Iam quanta sermonibus eius fides, quanta auctoritas, quam pressa et decora cunctatio!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 3:1)
Praeterea quid publice minus aut congruens aut decorum?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 4:1)
Decorus erit tibi consuli quaestor patre praetorio, propinquis consularibus, quibus iudicio ipsorum, quamquam asulescentulus adhuc, iam tamen invicem ornamento est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 10:1)
Mira utrique probitas, constantia salva, decorus habitus, os Latinum, vox virilis, tenax memoria, magnum ingenium, iudicium aequale;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION