라틴어 문장 검색

et profecto aut hoc remedium est aegrotae ac prope desperatae rei publicae iudiciisque corruptis et contaminatis paucorum vitio ac turpitudine, homines ad legum defensionem iudiciorumque auctoritatem quam honestissimos et integerrimos diligentissimosque accedere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 3:4)
ac video hanc primam ingressionem meam non ex oratoriis disputationibus ductam sed e media philosophia repetitam, et eam quidem cum antiquam tum subobscuram aut reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 2:1)
Sed et huius et aliorum philosophorum disputationibus et exagitatus maxime orator est et adiutus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:3)
latae eruditaeque disputationes ab eodem explicabuntur et loci communes sine contentione dicentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 4:2)
quod in plurimis nostris defensionibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 3:5)
Quamquam aliud videtur oratio esse aliud disputatio, nec idem loqui esse quod dicere, ac tamen utrumque in disserendo est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:2)
erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 2:1)
qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:2)
Sed ad institutam disputationem revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 2:5)
quae disputatio non huius instituti sermonis est, sed artis intimae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 3:2)
vereor ne cui vestrum ex Socraticorum hominum disputationibus, non ex meo sensu deprompta haec videatur oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장1)
hoc disserendi genus attingit omnino vestras quoque in respondendo disputationes, sed philosophorum magis, quibus est cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis communis conclusio quae a dialecticis tertius modus, a rhe- toribus ἐνθύμημα dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 14장 1:1)
qua re cum in disputationem incident causa efficiens aliquid necessario, sine dubitatione licebit quod efficitur ab ea caiisa concludere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 15장 2:1)
sed quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur haerere, de quibus satis est dictum, alios adsumi extrinsecus, de eis pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 1:1)
expositis omnibus argumentandi locis illud primum intellegendum est nec ullam esse disputationem in qua non aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in omnem quaestionem et quibusdam quaestionibus alios qui- busdam alios esse aptiores locos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION