라틴어 문장 검색

clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant; fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장4)
Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장10)
Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae,
(불가타 성경, 아모스서, 8장4)
In die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti.
(불가타 성경, 아모스서, 8장13)
Et dixit Dominus: " Tu doles super hederam, in qua non laborasti neque fecisti, ut cresceret, quae sub una nocte nata est et sub una nocte periit.
(불가타 성경, 요나서, 4장10)
Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem; mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit; nescivit autem iniquus confusionem.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장5)
Et erit in omni terra, dicit Dominus: partes duae in ea dispergentur et deficient, et tertia pars relinquetur in ea;
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장8)
Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam, quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장29)
Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장45)
quibus ille auditis, consternatus est et animo deficiebat, quod non, qualia voluit, talia contigerant in Israel, et, qualia mandaverat ei rex, evenerant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장27)
Festinavit et significavit ire dixitque ad regem et duces exercitus et viros: " Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장57)
et percussit Odomera et fratres eius et filios Phasiron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장66)
Defecit impugnans eos super terram; reges contriti sunt in diebus illis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장13)
Menelaus autem propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam permanebat in potestate, crescens in malitia magnus civium insidiator constitutus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장50)

SEARCH

MENU NAVIGATION