라틴어 문장 검색

digesta feratur ordinata, ut "dige- rit in numerum atque antro seclusa relinquit". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2672)
arboribus positis vitibus ordinatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2781)
protinus deinceps, exinde, etiam floreum agrum exsequar, sicut sum ceteros exsecutus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 15)
"Anaximenes deinceps et post Apolloniates Diogenes aera deum statuunt infinitum et inmensum:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:15)
Atque ut post Cannensem illam calamitatem primum Marcelli ad Nolam proelio populus se Romanus erexit posteaque prosperae res deinceps multae consecutae sunt, sic post rerum nostrarum et communium gravissimos casus nihil ante epistulam Bruti mihi accidit quod vellem aut quod aliqua ex parte sollicitudines adlevaret meas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 3:3)
turn reliquos, ut institui, deinceps persequar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 1:4)
In quo multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioque esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum, cum sermo esset institutus senatu misso, quem senatum Caesar consul habuisset, reprendit eas res quas idem Caesar anno post et deinceps reliquis annis administravisset in Gallia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:9)
Deinceps inde multae, quas nos diligenter elaboratas et tamquam elucubratas adferebamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 4:5)
qua inventa selectione et item reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde ea perpetua, tum ad extremum constans consentaneaque naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi, quid sit, quod vere bonum possit dici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:5)
Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non ullam esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus inveniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum dilectum adhiberi oporteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 65:2)
quid, si reviviscant Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt, et tecum ita loquantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 83:1)
Exposita igitur, inquit, terminatione rerum expetendarum cur ista se res ita habeat, ut dixi, deinceps demonstrandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 37:1)
hoc qui existimat fieri potuisse, non intellego cur non idem putet, si innumerabiles unius et viginti formae litterarum vel aureae vel qualeslibet aliquo coiciantur, posse ex is in terram excussis annales Enni ut deinceps legi possint effici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 93:2)
Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus omnia cingens et coercens caeli complexus, qui idem aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus ordinatos definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:3)
Capiti autem Equi proxima est Aquari dextra totusque deinceps Aquarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 112:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION