라틴어 문장 검색

imo potius bonum judicandum, quod nos vitae miseriis ac peccatis liberet;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 1:2)
Perfunduntur autem divini sermonis unguentis, et fortiore cibo verbi velut pane, et suaviore sermone velut melle curantur quaedam vulnera delictorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:10)
et illum judicavit beatum, qui in hanc vitam non venit, nec inanem hunc suscepit laborem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 4:19)
atque in se intorqueant graviorem conscientiae sententiam, cum de aliorum peccatis judicant.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:12)
duritia autem tua, qua in erroris pertinacia perseveras, futuri judicii auget severitatem, ut dignam retributionem tuorum accipias delictorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:16)
Etenim prudentibus delictorum supplicia terrori sunt:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:13)
delicta autem non mortuorum actus sunt, sed viventium.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:14)
Ista autem regio plena est mortuorum, quia plena delictorum, meritoque dictum est:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 3:5)
Quod videtur exprimi, si prius sacrificio purificationis, et mysterio baptismatis delictorum nostrorum inquinamenta lavemus;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:14)
Opus enim habent purificari qui aliquo polluti sunt delictorum contagio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:2)
Etenim impietas mater quaedam est delictorum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:3)
Qui enim male agit odit lucem, et tenebras et suorum quaerit latibula delictorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:16)
vel inviti tamen finem non naturae, sed culpae adipiscuntur, ne plura delinquant, quibus vita fenus est delictorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:9)
Mundum propter bonitatem suam condidit, diluvium fecit nostrorum merito delictorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:6)
et judicemur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION