라틴어 문장 검색

est autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurate consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc volgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 453:2)
et in urbis incremento semper, quantum moenia processura erant tantum termini hi consecrati proferebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 454:2)
et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit, quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 558:1)
Romulus consecratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha11)
ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti Martius deinde campus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 43:2)
eum cognita domi causa verberasse ac necasse peculiumque Cereri consecravisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 452:3)
bona regum diripi iussit, agrum Marti consecravit, qui campus Martius nominatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha3)
his avertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas omnia delubra pacem deum exposcentium virorum mulierumque turba implebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 61:3)
iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire exposcere deum, ad id quod sua quemque mala cogebant auctoritate publica evocati omnia delubra implent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 80:3)
pectus deinde puellae transfigit respectansque ad tribunal te inquit, Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 515:2)
haec dextra, qua Gallos fudi a delubris vestris, iam in vinclis et catenis erit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 168:2)
inde eos nec sua religio nec verecundia deum arcuisse dicitur sed vox horrenda edita templo cum tristibus minis, ni nefandos ignes procul delubris amovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 344:1)
conversique ad delubra Vestae hospitium flaminum Vestaliumque ab se caste ac religiose cultum invocabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 203:1)
itaque populum Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum, divina humanaque omnia in vestram, patres conscripti, populique Romani dicionem dedimus, quidquid deinde patiemur, dediticii vestri passuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 330:1)
aedes eius, quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt consecranda;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 291:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION