라틴어 문장 검색

exigitur enim iam ab oratore etiam poeticus decor, non Accii aut Pacuvii veterno inquinatus, sed ex Horatii et Virgilii et Lucani sacrario prolatus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 5:1)
'Non sum' inquit 'offensus Apri mei disputatione, nec vos offendi decebit, si quid forte auris vestras perstringat, cum sciatis hanc esse eius modi sermonum legem, iudicium animi citra damnum adfectus proferre.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 27장 2:1)
Et Messalla 'non reconditas, Materne, causas requiris, nec aut tibi ipsi aut huic Secundo vel huic Apro ignotas, etiam si mihi partis adsignatis proferendi in medium quae omnes sentimus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 1:1)
itaque hercule in libris Ciceronis deprehendere licet, non geometriae, non musicae, non grammaticae, non denique ullius ingenuae artis scientiam ei defuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 4:1)
primum enim aliter utimur propriis, aliter commodatis, longeque interesse manifestum est, possideat quis quae profert an mutuetur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 1:2)
quod adeo neglegitur ab horum temporum disertis, ut in actionibus eorum huius quoque cotidiani sermonis foeda ac pudenda vitia deprehendantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 3:1)
per quae colligitur eandem esse rationem et percipiendi quae proferas et proferendi quae perceperis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 5:2)
habebantque ipsius populi diversissimarum aurium copiam, ex qua facile deprehenderent, quid in quoque vel probaretur vel displiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 4:3)
protulit enim magnitudo populi Romani ultra Rhenum ultraque veteres terminos imperii reverentiam.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 29장 3:2)
igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis transgressus est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 3:1)
eorum sacra deprehendas ac superstitionum persuasiones;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 4:1)
porro in eius modi consiliis periculosius esse deprehendi quam audere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 6:3)
quos quod tandem invenistis, non restiterunt, sed deprehensi sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 3:1)
qui trepidi, fortuitusne militum furor an dolus imperatoris, manere ac deprehendi an fugere et dispergi periculosius foret, modo constantiam simulare, modo formidine detegi, simul Othonis vultum intueri;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 81장2)
Pedanius Costa omittitur, ingratus principi ut adversus Neronem ausus et Verginii extimulator, sed alias protulit causas;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION