라틴어 문장 검색

si quando tamen ita resederit praesens impetus, ut aliqua tot luctibus alia cogitatio inseri possit, non iniuste petierim morae veniam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 15:3)
nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 99:1)
quo sibi non praesens tantum dolor, sed etiam desperatio in posterum fieret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 176:2)
rapi virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus conlubuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장16)
De poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장37)
Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장11)
capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte grauiorem vitam exigunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장34)
luctu atque caede omnia complentur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장7)
Cum hoc veterano parcius agendum puto, ne in desperationem sui veniat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:8)
certum petat, eligat profecturos, ab is, quos desperavit, recedat, non tamen cito relinquat et in ipsa desperatione extrema remedia temptet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 3:6)
Sapiens autem ad omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:7)
Non differo in longius tempus, quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:5)
Nam hoc quoque egregium Sextius habet, quod et ostendet tibi beatae vitae magnitudinem et desperationem eius non faciet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 5:2)
Haec concordia perit, si animus, quem excelsum esse oportet, luctu aut desiderio summittitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:7)
Sed ad desperationem nos vitia nostra perducunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION