라틴어 문장 검색

Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et nimium cocta, sed tempore suo temperate adulta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 8:5)
Deinde quia non omnium quae esui sunt una natura est, non omnia simul coquuntur, sed alia celerius, tardius alia:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 12:1)
Sed flatus quidem quasi aeque ponderosus in ima delabitur, aquae vero qualitas non solum ipsa non inpellit in insaniam, sed et, si qua vinalis fortitudo in homine resedit, hanc diluit et extinguit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 19:1)
Inesse autem aquam musto vel hinc docetur, quod, cum in vetustatem procedit, fit mensura minus sed acrius fortitudine, quia exhalata aqua qua molliebatur remanet vini sola natura cum fortitudine sua libera, nulla diluti humoris permixtione mollita.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 20:1)
Ex quo intellegitur quod idem faciens in ventris humore subducit se digestionis necessitati et tam sero illic coquitur quam tardius conficiuntur quae vapore aquae quam quae igne solvuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 3:2)
Nam cum cito coquant offas bubulas, in asperis piscibus concoquendis laborant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 4:2)
Media igitur pars quantum a confinio summi utriusque tantum a noxa remota est quasi nec turbulenta nec diluta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 16:2)
Primus Thessalicae rector telluris Itonos In formam calidae percussit pondera massae, Fudit et argentum flammis, aurumque moneta Fregit et immensis coxit fornacibus aera.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:75)
Tyrio quorum pars maxima suco Cocta diu, virus non uno duxit aheno;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:12)
Interponis aquam subinde, Rufe, Et si cogeris a sodale, raram Diluti bibis unciam Falerni.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVI1)
Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi, Condantur parco fusca Falerna vitro.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XL5)
Vimine clausa levi niveae custodia coctae, Hoc tibi Saturni tempore munus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXV1)
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur Vel cocta fumis musta Massilitanis, Opimianum morionibus nectar Crystallinisque murrinisque propinat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII8)
Esse negas coctum leporem poscisque flagella.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIV1)
Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum, Pallida quam rubri diluit unda croci.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION