라틴어 문장 검색

bona regum diripi iussit, agrum Marti consecravit, qui campus Martius nominatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha3)
omnes vastati agri periculorumque imminentium causas in se congesturos, temptationemque fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum comprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 405:1)
urbs castraque diripiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 374:1)
magis adducor ut credam irae causam exercitui fuisse quam quod in urbe nuper direpta coloniaque nova minus praedicatione tribuni praedae fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 542:1)
praedae ex adsiduis populationibus, quod omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 586:1)
qui ubi venerunt, oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 661:1)
post principum caedem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis inici ignes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 457:1)
quibus ab contemptu, quod prope omnem deletam a Gallis Romanam iuventutem crederent, ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator terroris intulerat ut vallo se ipsi, vallum congestis arboribus saepirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 21:1)
direptum oppidum atque incensum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 45:4)
capta quoque ac direpta eodem die castra Volscorum, praedaque omnis praeter libera corpora militi concessa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 138:2)
sed postquam direptis ad Alliam castris victor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 306:1)
castra capta direptaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 337:2)
equo deinde quam poterat maxime exornato insidentem armatum se in specum immisisse, donaque ac fruges super eum a multitudine virorum ac congestas, lacumque Curtium non ab antiquo illo T. Tati milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 53:1)
quos intra vallum egerat pavor - fuere autem ad triginta milia - omnes caesi, castra direpta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 413:3)
magister equitum, ut ex tanta caede multis potitus spoliis, congesta in ingentem acervum hostilia arma subdito igne concremavit, seu votum id deorum cuipiam fuit, seu credere libet Fabio auctori eo factum, ne suae gloriae fructum dictator caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 423:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION