라틴어 문장 검색

Ipsi uero hi et specie quidem discerni possunt ab utilibus et cocturae genere idonei fieri.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 23:4)
Discernere autem cacoethes, quod curationem recipit, a carcinomate, quod non recipit, nemo scire * potest sed tempore et experimento.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 8:3)
Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter neruis, si qui apparent, ante contectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:4)
Adustum uel medicamentis uel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:5)
Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus uersa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem uentriculum quidam furunculi nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:2)
Vbi diuisum est, pus eodem modo apparet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 27:4)
Si diuisum est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 48:5)
Si inciditur, uiridis intus caro apparet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 49:3)
Vbi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:3)
neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 3:5)
Facile autem recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, uix ullum ex is, quae supra conprehensa sunt, oculi uitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis remediis summoueri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 71:2)
Si cruor quoque ex ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, uel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 13:3)
apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 17:2)
Sed ut haec ipsa fortuna huc illucue discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 2:5)
Solent, ubi costas transierunt, saeptum id, quod transuersum a superioribus uisceribus intestina discernit, uiolare.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION