라틴어 문장 검색

Potes discutere istam suspicionem:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 11:8)
Quidquid horum discusserimus, quo maius ac terribilius erit, hoc maiorem inibimus gratiam ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 72:3)
si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes notesceret aut iustitia aut bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet famam tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit ?
(세네카, 행복론, Liber III 145:1)
Deinde, si hoc parum est, finge aliquem tormenta patris discussisse, finge in se transtulisse.
(세네카, 행복론, Liber III 154:1)
Quomodo multos fortuita sanant nec ideo remedia sunt, et in flumen alicui cecidisse frigore magno causa sanitatis fuit, quomodo quorundam flagellis quartana discussa est et metus repentinus animum in aliam curam avertendo suspectas horas fefellit nec ideo quicquam horum, etiam si saluti fuit, salutare est, sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, immo quia nolunt ;
(세네카, 행복론, Liber VI 35:2)
praeter illa, quae a praecipientibus in commune dicuntur, aliqua instillavit ac tradidit, hortando bonam indolem erexit et modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit de- sidiam ;
(세네카, 행복론, Liber VI 80:2)
Si accusatorem submitteres, quem deinde removeres, si aliqua illum lite implicares, quam subinde discuteres, nemo de tuo scelere dubitaret.
(세네카, 행복론, Liber VI 131:1)
Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 178:1)
multi, quos auxerant morbos et irritaverant, ut gloria maiore sanarent, non potuerunt discutere aut cum magna miserorum vexatione vicerunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 184:4)
tam diu ab isto periculo aberit hic populus, quam diu sciet ferre frenos, quos si quando abruperit vel aliquo casu discussos reponi sibi passus non erit, haec unitas et hic maximi imperii contextus in partes multas dissiliet, idemque huic urbi finis dominandi erit, qui parendi fuerit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 22:2)
Nunc, quod satis est ad omnis miserias leniendas, sapientibus me viris dedi et nondum in auxilium mei validus in aliena castra confugi, eorum scilicet, qui facile se ae suos tuentur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 21:4)
quosdam tamen referam, non ut scias hoc solere hominibus accidere - ridiculum est enim mortalitatis exempla colligere - , sed ut scias fuisse multos, qui lenirent aspera placide ferendo.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 69:3)
" Ille vero, si res necessaria vocabit, experietur et illum, quisquis erit, tanquam canem acrem obiecto cibo leniet nec indignabitur aliquid impendere, ut limen transeat, cogitans et in pontibus quibusdam pro transitu dari.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 73:2)
Novate, ut scriberem quemadmodum posset ira leniri, nec immerito mihi videris hunc praecipue affectum pertimuisse maxime ex omnibus taetrum ac rabidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 2:2)
propinationibus senem crebris, ut cura leniretur admonens, lacessebat;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 184:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION