라틴어 문장 검색

ne hi quidem, qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse, ex quibus res omnes initium duxerint, tradunt, nec qui intervalla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 306:2)
circa mensuras et numeros non versabitur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 352:3)
nam et exhausti laboris nosse mensuram voluptati est, et hortatur ad reliqua fortius exsequenda scire quantum supersit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 273:1)
Sed huius quoque rei servetur mensura quaedam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 292:4)
et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 35:2)
nam de illo dubitari possit, an schema sit distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 247:2)
et contra nihil non, quod est prosa scriptum, redigi possit quaedam versiculorum genera vel membra, sicut molestos incidimus grammaticos, quorum fuerunt, qui velut lyricorum quorundam carmina varias mensuras coegerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 309:3)
quasi vero numeri non sint compositione deprehensi, sicut poema nemo dubitaverit impetu quodam initio fusum et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse , mox eo repertos pedes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 371:1)
haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 11:1)
quemadmodum quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac lineis sciant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 139:2)
non habet res mensuram et quasi pondus, quia ut in cibis alia aliis magis complent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 92:3)
quod neque observatur neque fieri , sed illi quasi mensuram tarditatis celeritatisque aliquam esse voluerunt, neque immerito, ne aut diu otiosa aut, quod multi faciunt, continue motu .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 254:2)
Ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero inpunitatem eius rei et sestertia ducenta itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장5)
Deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, cum initio non amplius duobus milibus habuisset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장2)
Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION