라틴어 문장 검색

geminam quid dividis aulam conarisque pios odiis committere fratres?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:169)
ne quid tamen orbe reciso venditor amittat, provincia quaeque superstes dividitur geminumque duplex passura tribunal cogitur alterius pretium sarcire peremptae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:330)
Exitium iam Roma timens et fessa negatis frugibus ad rapidi limen tendebat Olympi non solito vultu nec qualis iura Britannis dividit aut trepidos summittit fascibus Indos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:14)
cum subiit par Roma mihi divisaque sumpsit aequales Aurora togas, Aegyptia rura in partem cessere novae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:40)
alter in alterius redditur ore parens, et nova germanis paribus discrimina praebens divisit vultus cum pietate faber.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam13)
ille pater rerum, qui saecula dividit astris, inter prima poli te quoque sacra dedit et fragilem nostri miseratus corporis usum telluri medicas fundere iussit aquas, Parcarumque colos exoratura severas flumina laxatis emicuere iugis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus36)
subsedit patulis Tellus sine culmine campis in natos divisa suos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia49)
quaenam membra sui virtus divisa domandis obiectet vitiis;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:46)
Haec fatus, ventis veluti si frena resolvat Aeolus, abrupto gentes sic obice fudit laxavitque viam bellis et, nequa maneret inmunis regio, cladem divisit in orbem disposuitque nefas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:14)
fraternas ex aequo dividat hastas, nec sceptri tantum fueris, sed militis heres.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:87)
quid consanguineas acies, quid dividis olim concordes aquilas?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:138)
i nunc, exitium nobis meditare remotus incassum, Stilicho, dum nos longissima tellus dividat et mediis Nereus interstrepat undis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:176)
diviso stat quisque loco, metuenda voluptas cernenti pulcherque timor, spirisque remissis mansuescunt varii vento cessante dracones.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:214)
eversis agedum Rufinum divide terris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:254)
et quae divisa beatos efficiunt, collecta tenes.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION