라틴어 문장 검색

Fastorum genitor parensque Ianus Victorem modo cum videret Histri, Tot vultus sibi non satis putavit Optavitque oculos habere plures:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, II1)
Iam Xanthus et Aethon Frena volunt, vigilat Memnonis alma parens.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXI9)
Tibi, summe Rheni domitor et parens orbis, Pudice princeps, gratias agunt urbes:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, V1)
At me litterulas stulti docuere parentes:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIII3)
Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas Fata, brevem titulum marmoris huius ama.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXI1)
Ut sodales Paucos, sed veteres et ante brumas Triginta mihi quattuorque visos Ipsa protinus a via salutes Et nostrum admoneas subinde Flavum, Iucundos mihi nec laboriosos Secessus pretio paret salubri, Qui pigrum faciant tuum parentem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIV4)
Qui vino madeat nec erubescat Pingui sordidus esse Cosmiano, Ludat cum pueris, amet puellas, Nec per circuitus loquatur illam, Ex qua nascimur, omnium parentem, Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XV3)
'honores' autem dixit vel propter ministerium poculorum, quod exhibuit diis remota Hebe, Iunonis filia, vel quod inter sidera conlocatus aquarii nomen accepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 286)
[sed] cum Varro divinarum quinto quattuor diis fulmina adsignet, inter quos et Minervae, quaeritur, cur Minerva Iovis fulmen miserit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 425)
divum autem pro divorum, sicut 'Argivum'. incedo incedere proprie est nobilium personarum, hoc est cum aliqua dignitate ambulare, ut regina ad templum forma pulcherrima Dido incessit et aut iaculo incedit melior, Sallustius sed incedunt per ora vestra magnifici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 464)
nam tolle hoc, et maior est omnibus diis, si ad eius voluntatem possunt elementa confundi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 633)
nam quod nos per genetivum singularem dicimus, antiqui per septimum dicebant, ut hoc loco 'parentem pulchra prole', id est pulchrae prolis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 755)
sane de diis penatibus licet varias opiniones secutus sit Vergilius, omnes tamen diversis locis complexus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 37813)
quod autem dicit 'vani parentes', aut hypallage est, id est vanum augurium, ut dare classibus austros et ibant obscuri sola sub nocte pro ipsi soli per obscuram noctem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3923)
aut certe 'vani parentes' qui res falsas et inanes docent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3924)

SEARCH

MENU NAVIGATION