라틴어 문장 검색

aequam igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 48:1)
ita fit beatae vitae domina fortuna, quam Epicurus ait exiguam intervenire sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 115:10)
Iam vero domina rerum, ut vos soletis dicere, eloquendi vis quam est praeclara quamque divina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 148:2)
Sed iis, qui vi oppresses imperio coercent, sit sane adhibenda saevitia, ut eris in famulos, si aliter teneri non possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:1)
Nam et voluptates, blandissimae dominae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:2)
Sed domina natura est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:6)
Qui cum famulorum in numero educatus ad epulas regis adsisteret, non latuit scintilla ingenii, quae iam tum elucebat in puero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:7)
424M Graves enim dominae cogitationum lubidines infinita quaedam cogunt atque imperant, quae quia nec expleri nec satiari ullo modo possunt, ad omne facinus inpellunt eos, quos inlecebris suis incenderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 211)
iam illa cupiditas, quae videtur esse liberalior, honoris, imperii, provinciarum, quam dura est domina, quam imperiosa, quam vehemens!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장3)
nam quid aliud agimus, cum a voluptate, id est a corpore, cum a re familiari, quae est ministra et famula corporis, cum a re publica, cum a negotio omni sevocamus animum, quid, inquam, tum agimus nisi animum ad se ipsum advocamus, secum esse cogimus maximeque a corpore abducimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 74:1)
sed praesto est domina omnium et regina ratio, quae conixa per se et progressa longius fit perfecta virtus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 47:9)
ergo hos quidem ut famulos vinclis prope ac custodia, qui autem erunt firmiores nec tamen robustissimi, hos admonitu oportebit ut bonos milites revocatos dignitatem tueri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 48:4)
sin autem virtus subiecta sub varios incertosque casus famula fortunae est nec tantarum virium est, ut se ipsa tueatur, vereor ne non tam virtutis fiducia nitendum nobis ad spem beate vivendi quam vota facienda videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 2:3)
si enim tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu atque fortuna, nonne consentaneum est plus fortunam, quae domina rerum sit et externarum et ad corpus pertinentium, quam consilium valere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:6)
‘Hymen ō Hymenaee, Hymen ades ō Hymenaee!’ ubi ad Decimī aedēs pervēnērunt, Decimus Horātiam super līmen sustulit dōnaque eī obtulit, ignem et aquam, quod iam Horātia domina facta erat familiae.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae36)

SEARCH

MENU NAVIGATION