라틴어 문장 검색

quia, etsi non merito eorum, iure feci meo, cum mei regni, meae dicionis essent, vestro decreto patri attributi meo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 440:2)
hoc et Lampsaceni, octoginta pondo coronam afferentes, petebant, commemorantes discessisse se a Perseo, postquam Romanus exercitus in Macedoniam venisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 67:1)
ea insula cum ipsius dicionis esset, videre Eumenes nihil interesse, ibi an Pellae pecunia esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 307:1)
civitates omnes Macedoniae in dicionem populi Romani venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 10:3)
ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerva et P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, Gentium regem captum, in dicione populi Romani Illyricum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 27:1)
superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope immenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 89:1)
is magno comitatu urbem ingressus ad forum a porta tribunalque Q. Cassi praetoris perrexit concursuque undique facto deos, qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum salutatum se dixit venisse et gratulatum, quod Persea Gentiumque reges vicissent, Macedonibusque et Illyriis in dicionem redactis auxissent imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 540:2)
velatis manibus orant ignoscamus peccatum suom, deduntque se, divina humanaque omnia, urbem et liberos in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 166)
auris meas profecto dedo in dicionem tuam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 16)
Cur enim regem appellem Iovis optimi nomine hominem dominandi cupidum aut imperii singularis, populo oppresso dominantem, non tyrannum potius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:2)
108. Cogitari nequit ut aliud paradigma culturale teneatur atque technica ars adhibeatur uti tamquam merum instrumentum, quia hodie paradigma technocraticum sic dominatur, ut perdifficile sit eius opes neglegere, et adhuc multo difficilius eius opibus uti, quin eius ratio nos non dominetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 145:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION