라틴어 문장 검색

Beneficium etiam amisso eo, per quod datum est, durat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 42:2)
Eo quidem magis duratura quaeramus, quia numquam admonere debemus ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 77:4)
Ceteros enumerare longum est, qui durant ob nullam aliam causam, quam quod illos liberorum eximia virtus tradidit posteris.
(세네카, 행복론, Liber III 146:3)
Cui, rogo, litigatori defenso tam magni beneficii ultra res proximas memoria duravit ?"
(세네카, 행복론, Liber V 102:7)
immodica numquam regi posse, nec diu durare, quidquid regi non potest."
(세네카, 행복론, Liber VI 151:3)
Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium aetatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum perituros, sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium non reddere !
(세네카, 행복론, Liber VII 103:1)
alius vino madet, alius inertia torpet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 7:5)
Ab his ad nepotes quoque respice - Marcum blandissimum puerum, ad cuius conspectum nulla potest durare tristitia ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 125:1)
id egit ipse, ut meliore sui parte duraret et compositis eloquentiae praeclaris operibus a mortalitate se vindicaret.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 12:3)
melius illum duratura semper consecrabis ingenio quam irrito dolore lugebis.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 109:6)
non durat nec ad ultimum exit nisi lenta felicitas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 68:2)
Praebendi fortunae sumus, ut contra illam ab ipsa duremur ;
(세네카, De Providentia, book 1 48:7)
imbrem culmo aut fronde defendunt, super durata glacie stagna persultant, in alimentum feras captant.
(세네카, De Providentia, book 1 50:4)
" Quid opus est saeculis duratura componere?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 14:2)
Nemo duraret, si rerum adversarum eandem vim adsiduitas haberet quam primus ictus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 91:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION