라틴어 문장 검색

denique non eum aliquando cecidisse sed tam diu stetisse plus miror, o quotiens saepe ipse se adversa perpessum gloriabatur, cum tamen nos ab adfectu profundiore ruituram eius quandoque temeritatem miseraremur, definientes non esse felicem qui hoc frequenter potius esse quam semper iudicaretur!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 2:3)
quibus agnitis serenitas laetitiae meae confestim nubilo superducti maeroris insorduit tantamque mihi bilem nuntii huiusce contrarietas excitavit, ut per plurimos dies illum ipsum hermam stolidissimum venire ante oculos meos inexoratus arcuerim, laturus aegre, si mihi apices aut quoscumque aut quorumcumque non redderet, taceam vestros, qui mihi, dum recti compos animus durat, minime frequentes maxime desiderabiles iudicabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:1)
dumque venit Christus, populos qui suscitet omnes, perpetuo durent culmina Perpetui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 5:10)
at quousque istae poterunt durare praestigiae?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 5:1)
quae quidem ad praesens non ita loquor, quasi tu non utraque laudanda conficias aut, si adhuc durat in sermone laetitia, non custodiatur in actione censura, sed ut qui Christo favente clam sanctus es, iam palam religiosa venerandus iugo salubri colla pariter et corda subdare invigiletque caelestibus lingua praeconiis, anima sententiis, dextra donariis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 4:1)
Iamdudum tacito lustrat Thetis omnia visu nec perpessa moras:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권51)
"iam tunc arma manu, iam tunc cervice pharetrae, et ferri properatus amor durataque multo sole geluque cutis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권47)
duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis conditor Hyblaeo perfusus nectare durat, anguiferamque domum, blando qua mersa veneno Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri36)
nos non arsura feremus munera, venturosque tuus durabit in annos me monstrante dolor, neque enim mihi flere parentem ignotum, similis gemui proiectus ad ignem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum14)
duret in longum generosus infans, perque non multis iter expeditum crescat in mores patrios avumque provocet actis!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum16)
parva loquor, tecum gelidas comes illa per arctos Sarmaticasque hiemes Histrumque et pallida Rheni frigora, tecum omnes animo durata per aestus et, si castra darent, vellet gestare pharetras, vellet Amazonia latus intercludere pelta;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam46)
Felix, qui viridi fidens, Optate, iuventa durabis quaecumque vias vallumque subibis, forsan et ipse latus - sic numina principis adsint - cinctus et unanimi comes indefessus amici, quo Pylades ex more pius, quo Dardana gessit bella Menoetiades.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii61)
quippe haec concordia vobis, hic amor est duretque precor!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii62)
durant habitus et membra cruentis inviolata feris, nudoque sub axe iacentem et nemus et tristis volucrum reverentia servat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권46)
ea gloria genti infando de more et fractis durat ab usque axibus Oenomai;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권104)

SEARCH

MENU NAVIGATION