라틴어 문장 검색

consul omnibus praeparatis ad proposita exsequenda cum ex stativis movisset, Dardanum primum, deinde Rhoeteum utraque civitate obviam effusa venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 414:1)
huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti populi esse, non senatus, ius suffragium quibus velit impertire, destiterunt incepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 434:1)
nos quae ipsis nobis agenda sunt impigre exsequemur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 179:2)
de iniuriis quas ultro citroque illatas querantur quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 301:2)
de iis duabus provinciis legati per id fere tempus L. Iuventius Talna et T. Quinctilius Varus venerunt, qui quantum bellum iam profligatum in Hispania esset senatu edocto postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus haberetur honos et ut praetoribus exercitum deportare liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 459:1)
et L. Postumius praetor, cui Tarentum provincia evenerat, magnas pastorum coniurationes vindicavit, et reliquias Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 503:2)
"exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 157:1)
nunc quantus pudor esset edocens ab Liguribus, latronibus verius quam hostibus iustis, Romanum exercitum obsideri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 321:1)
non segniter imperium exsecuturos, duplicate turmas inquit, duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 473:3)
ad quae cum consul se dies non plus undecim in ea provincia fuisse responderet, quae se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere, exsequebantur deinde quaerentes, quid ita non potius A. Manlius Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia provincia quam sortitus esset in Histriam transisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 76:1)
Ab his edoctus est senatus quantum belli eae provinciae haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 86:2)
quam perseverantiam in exsequenda re tam Decimi lenitas quam Popili effecerat asperitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 107:3)
nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 169)
Perge exsequi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2347)
si quid opus est, impera, imperium exequar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 32)

SEARCH

MENU NAVIGATION