라틴어 문장 검색

itaque interfecto Sulpicio posteaquam vidit Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate vivendi, quin alterutram partem offenderet, dissociatis animis civium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis faverent partibus, idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis Athenas se contulit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 2:1)
Socero igitur generoque suffragantibus ex omni prouinciarum copia Gallias potissimum elegit, cuius emolumento et oportunitate idonea sit materia triumphorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 22장 1:1)
postquam uero pontificatum maximum, quem numquam uiuo Lepido auferre sustinuerat, mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci Latinique generis nullis uel parum idoneis auctoribus uulgo ferebatur, supra duo milia contracta undique cremauit ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque dilectu habito;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 1:1)
mox tribus urbanas ad sacramentum citauit ac nullo idoneo respondente certum dominis seruorum numerum indixit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 44장 1:2)
Quintus caruit ordine, cum auctore Tiberio secerni minus idoneos senatores remouerique placuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 2:2)
miles ministeria nautarum, remex militis officia turbabat, et, quod in eiusmodi casu accidit, periti ignaris parebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 21:2)
Sed ut idoneis auctoribus fama vulgavit Alexandrum cum omnibus copiis, quamcumque ipse adisset regionem, petiturum, haud ignarus, quam cum strenuo res esset, omnia longinquarum gentium auxilia Babyloniam contrahi iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 2:1)
Forte, dum eiusmodi litterae redduntur, Hephaestion, qui omnium arcanorum particeps haberetur, resignatas ah Alexandro simul inspiciebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:26)
et oppidulum Germanicum, haud procul a Philadelphia situm, locus copiis ad conveniendum maxime idoneus, si hostes flumen transissent, Americanosque castris exuissent, a Washingtonio edicebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.52)
Insidiae multae dolique a duce Britanno, ad Washingtonium ex hoc tam commodo tamque idoneo loco eliciendum, incassum struebantur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.36)
exercitus, nempe, Americanus, non vestibus modo idoneis, verum etiam victu necessario indigebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.29)
Homines idoneos, qui reipublicae munia obeant, delegit Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.1)
Muniis civilibus omnibus a Congressu constitutis, homines idoneos, qui munia ea a Congressu praescripta fideliter obirent, designare praesidis fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.11)
Homines idoneos, qui rempublicam recte integreque administrarent, seligere, simulque eos potestate donare, imprimis arduum erat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.12)
In praefectis idoneis eligendis, armisque exercitum instruendo, temporis multum absumpsit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.49)

SEARCH

MENU NAVIGATION