라틴어 문장 검색

haec eloquendi observatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:3)
quare prius de vestro facto necesse est, quam Ligarii culpam ullam reprehendatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 196:3)
namque illis satis est convenire id verbo, cui apponitur, itaque et dentes albos et humida vina iis non reprehendemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 259:4)
est enim grata eloquendo novitas et emutatio, et magis inopinata delectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 270:3)
pluribus autem verbis cum id, quod uno aut paucioribus certe dici potest, explicatur, περίφρασιν vocant, circuitum quendam eloquendi, qui nonnunquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 278:2)
aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes, cur id faciamus, ostendimus, aut cum corrigimus ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 40:1)
ut in eo ipso, in quo reprehendatur, culpam in adversarium conferat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 44:6)
furiosum, inquam, non inofficiosum reprehendimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 56:5)
quaedam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur, quod pecuniam regi crediderit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 64:3)
ut nunc evaluit rebus agentibus, quod Pollio in Labieno damnat, et contumeliam fecit, quod a Cicerone reprehendi notum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 167:3)
alterum, quod est ei figurae sententiarum, quae dicitur, simile, sed non sensum mutat, verum formam eloquendi:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 178:1)
vestrum iam hic factum reprehenditur, patres conscripti, non meum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 194:2)
De compositione non equidem post M. Tullium scribere auderem (cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata), nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id collocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem pertinentia memoriae tradidissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 258:1)
quod reprehendit Luranius, Messala defendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 295:2)
at Cicero frequentissime dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam, tanquam orationem ad rhythmos adliget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 310:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION