라틴어 문장 검색

Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat, Thebana de matre nothum Sarpedonis alti, coniecto sternit iaculo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:3)
Agnoscunt longe regem lustrantque choreis, quarum quae fandi doctissima Cymodocea pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso eminet ac laeva tacitis subremigat undis, tum sic ignarum adloquitur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:5)
Tu quoque, flaventem prima lanugine malas dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci progenies, septem numero, septenaque tela coniciunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:10)
Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam conicit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:4)
Huc sese trepida Aeneae fugientis imago conicit in latebras;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:2)
Socii magno clamore sequuntur, dum genitor nati parma protectus abiret, telaque coniciunt proturbantque eminus hostem missilibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:4)
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet vellere et urgetur pugna congressus iniqua, multa movens animo iam tandem erumpit et inter bellatoris equi cava tempora conicit hastam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:13)
Hic alii spolia occisis derepta Latinis coniciunt igni, galeas ensesque decoros frenaque ferventisque rotas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 7:7)
Quotiens oculos coniecit in hostem alipedumque fugam cursu temptavit equorum, aversos totiens currus Iuturna retorsit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:6)
Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi, procursu rapido, coniectis eminus hastis, invadunt Martem clipeis atque aere sonoro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:5)
atqui littera I sibi insidit, coniicit enim est ab illo iacit, et V, quomodo nunc scribitur uulgus et seruus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 129:2)
denique cur in his omnibus, quae discenda oratori futuro puto, eminuit Plato?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 416:1)
postremo, quia nemo sic in maioribus eminet, ut eum minora deficiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 37:2)
ut si quis palaestrae peritus, cum in aliquod plenum pueris gymnasium venerit, expertus eorum omni modo corpus animumque discernat, cui quisque certamini praeparandus sit, ita praeceptorem eloquentiae, cum sagaciter fuerit intuitus, cuius ingenium presso limatoque genere dicendi, cuius acri, gravi, dulci, aspero, nitido, urbano maxime gaudeat, ita se commodaturum singulis, ut in eo, quo quisque eminet, provehatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 131:2)
nam licet sit aliquam in partem pronior, ut necesse est, ceteris tamen non repugnabit, atque ea cura paria faciet iis, in quibus eminebat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 141:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION