라틴어 문장 검색

Quae emere nollemus, si domus nobis nostra pro illis esset danda, si amoenum aliquod fructuosumve praedium, ad ea paratissimi sumus pervenire cum sollicitudine, cum periculo, cum iactura pudoris et libertatis et temporis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 7:2)
Ut sit hoc verum, non omni pretio vita emenda est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 7:1)
Emi non potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 5:2)
Itaque in tabulas vanum coicitur nomen libertatis, quam nec qui emerunt, habent nec qui vendiderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 5:3)
Equum empturus solvi iubes stratum, detrahis vestimenta venalibus, ne qua vitia corporis lateant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 9:1)
Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 9:3)
Ergo nec quod debet, creditori suo reponere quisquam scit alius nec, cum emit aliquam rem, pretium venditori persolvere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 11:3)
" emas non quod opus est, sed quod necesse est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:6)
Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 62:4)
" amici," inquit, " omnia me fallunt, nisi istum mullum aut Apicius emerit aut P. Octavius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 42:3)
Numerare tantum Octavio fuit turpe, non illi, qui emerat, ut Tiberio mitteret, quamquam illum quoque reprenderim;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 42:6)
Putas utile dari tibi argumenta, per quae intellegas nobilem equum, ne fallaris empturus, ne operam perdas in ignavo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 67:1)
Quam multis cum maxime funus locatur, quam multis vitalia emuntur, quam multi post luctum tuum lugent!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 22:3)
emam aedificabo, credam exigam, honores geram, tum deinde lassam et plenam senectutem in otium referam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 4:5)
Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION