라틴어 문장 검색

inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus possent, conversuros aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 623:3)
inde luce prima in eodem quo solebat loco peditum acie instructa, equitatum levemque armaturam ad castra hostium ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 627:1)
consul intra vallum peditum acie instructa et ipse equitatum omnem cum levi armatura emisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 636:1)
dextro cornu praepositus C. Licinius Crassus, consulis frater, cum omni Italico equitatu, velitibus intermixtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 637:2)
quibus fusis cum gravis ab tergo instaret hostis, Thessalorum equitatus, qui a laevo cornu brevi spatio diiunctus in subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator certaminis, deinde inclinata re maximo usui fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 644:3)
meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo invictos se esse gloriabantur, fudistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 667:2)
ipse cum equitatu et levi armatura substitit ad agmen cogendum, ratus id quod accidit insecuturos ad extrema ab tergo carpenda hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 709:2)
ibi cum securi et propter longinquitatem et viae inopis aquarum difficultatem quae inter Sycurium et Crannona est, stativa haberent, repente prima luce in imminentibus tumulis equitatus regius cum levi armatura visus ingentem tumultum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 711:2)
nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium - nam octingenti ferme et omnes Romani erant - cum equitatu ac levi armatura (accesserant nova auxilia, Numidae pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et tribunis militum imperat ut legionum signa sequantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 727:1)
ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 746:2)
venientibus Illyriis Perseus ab Elpeo amni ex castris cum omni equitatu profectus ad Dium occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 280:1)
ceterum sicut peditum passim caedes fiebant, nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope integer pugna excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 528:1)
confestim eos Cotys sequebatur Odrysarumque equitatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 529:3)
nihil est praedae praedatoribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 510)
adventus meus quid profecturus esset vidi, vel quod equitatu meo persequi atque opprimere equitatum eius possem, vel quod exercitus Lepidi eam partem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 15 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION