라틴어 문장 검색

quem cum morbo et intemperantia perisse existimaret, ut tandem ueneno interemptum fraude Liuillae uxoris atque Seiani cognouit, neque tormentis neque supplicio cuiusquam pepercit, soli huic cognitioni adeo per totos dies deditus et intentus, ut Rhodiensem hospitem, quem familiaribus litteris Romam euocarat, aduenisse sibi nuntiatum torqueri sine mora iusserit, quasi aliquis ex necessariis quaestioni adesset, deinde errore detecto et occidi, ne uulgaret iniuriam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 1:2)
' punito per errorem nominis alio quam quem destinauerat, ipsum quoque paria meruisse dixit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 1:3)
uultum uero natura horridum ac taetrum etiam ex industria efferabat componens ad speculum in omnem terrorem ac formidinem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 1:3)
Petulantiam, libidinem, luxuriam, auaritiam, crudelitatem sensim quidem primo et occulte et uelut iuuenili errore exercuit, sed ut tunc quoque dubium nemini foret naturae illa uitia, non aetatis esse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 1:1)
' atque in ea uoce defecit, extantibus rigentibusque oculis usque ad horrorem formidinemque uisentium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 4:4)
eadem formidine oblatum a senatu nouum et excogitatum honorem, quamquam omnium talium appetentissimus, recusauit, quo decretum erat ut, quotiens gereret consulatum, eq(uites) R. quibus sors obtigisset, trabeati et cum hastis militaribus praecederent eum inter lictores apparitoresque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 3:1)
Invadebat ergo non mediocris omnium animos formido - quippe itineri quam proelio aptiores erant - , raptimque arma capiebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 29:1)
Hoc mulierum errore conperto Alexander fortunae Darei et pietati earum inlacrimasse fertur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 7:1)
Sed prima fere vigilia luna deficiens primum nitorem sideris sui condidit, deinde sanguinis colore suffuso lumen omne foedavit, sollicitisque sub ipsum tanti discriminis casum ingens religio et ex ea formido quaedam incussa est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 4:1)
Vanis et inanibus militem magis quam iustis formidinis causis moveri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 7:3)
Illos nuper Macedonum animis subitam incussisse formidinem, adhuc lymphatos ferri agique arma iacientes, expetere praesides Persarum imperii debitas e vaecordibus poenas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 15:2)
ferret aequo animo qualiumcumque, suorum tamen vel stultitiam vel errorem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 10:2)
Interim iumenta, quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant aestu simulque vulneribus fatigata.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 26:1)
Interim ad augendam formidinem et turres admovebantur et excussa tormentis tela micabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 30:1)
At Indus cognito Macedonum errore iussis subsistere ceteris ipse concitat equum, quo vehebatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION