라틴어 문장 검색

Cassius, inclinato cornu suorum, cum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites videret, fugere arbitratus evadit in tumulum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 12:1)
Alter iuvenum in Hispania occiderat, alter fuga evaserat contractisque infelicis belli reliquiis, cum insuper ergastula armasset, Siciliam Sardiniam-que habebat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 1:2)
Sic vix tertia parte de sedecim legionibus reliqua, cum argentum eius passim dolabris concideretur, et subinde inter moras mortem ab gladiatore suo flagitasset egregius imperator, tandem perfugit in Syriam, ubi incredibili quadam mentis vaecordia ferocior aliquanto factus est, quasi vicisset, quia evaserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 10:1)
quod genus e thuris glaebis evellere odorem haud facile est, quin intereat natura quoque eius, sic animi atque animae naturam corpore toto extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:16)
Capto deinde oppido impetum in domum habita conspiratione fecerunt et extraxerunt dominam vultu poenam minante ac voce obviis adserente, quod tandem sibi data esset copia crudelem dominam puniendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:3)
Nec mirum, si haec digeries morsum reprehensionis evasit, cui accersita est ab Aegypto postremae correctionis auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 38:3)
Nec accipenser, quem maria prodigis nutriunt, illius seculi delicias evasit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 1:1)
Suos enim non tantum exemplo evadendi sed et spe futurae felicitatis animavit, per hos labores non solum sedes quietas sed et regna promittens.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 8:2)
Pericula quoque praeterita vel aerumnas penitus absolutas qui evasit ut referat gratissime provocatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:1)
Illum saepe, si potes, ad narrandum provoca, qui recitando favorabiliter exceptus est, vel qui libere et feliciter legationem peregit, vel qui ab imperatore comiter affabiliterque susceptus est, vel si quis tota paene classe a piratis occupata seu ingenio seu viribus solus evasit, quia vix inplet desiderium loquentis rerum talium vel longa narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 11:1)
siquidem nec hoc sensum eructantis evadit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 28:2)
Ulixes enim cum iamdudum mare evasisset et staret siccato corpore, ait ad Nausicaae famulas:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 26:1)
Duc, Roma, malorum Continuam seriem, clademque in tempora multa Extrahe, civili tantum iam libera bello.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:22)
537 Vincuntur Massilienses, Brutusque victor evadit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권28)
iunctoque cubili Extrahit insomnes bellorum fabula noctes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION