라틴어 문장 검색

non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati precarium non iustum auxilium ferenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 499:1)
hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris castra posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 303:2)
adventus Marci, qui Hernicis subactis maturavit collegae venire auxilio, moram certaminis hosti exemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 623:1)
hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio suggerit biennio exempto quo Claudium Volumniumque et Cornelium cum Marcio consules factos tradidimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 643:3)
cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nitorem cultiora quam pastoralia esse, ite igitur, dicite, inquit, detegant nequiquam conditas insidias:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 46:1)
ab tergo ac super caput non detectae insidiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 53:2)
necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad capiendum quem ante diximus tumulum avertit oculos hostium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 346:1)
Hannibal, postquam motos magis inconsulte Romanos quam ad ultimum temere evectos vidit, nequiquam detecta fraude in castra rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 524:1)
et auxit rerum suarum suique contemptum consul nimis detegendo cladem nudandoque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 49:1)
itaque aut eximendum id de foedere esse, aut legem eam foederis non accipiendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 375:1)
haud vani quidam homines palam ferre perbene detectam in Leontinis esse avaritiam et crudelitatem Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 411:2)
ibi quoque circumsessus adventu fratris obsidione eximitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 529:2)
interim publicani Cascae instare ut concilio diem eximeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 42:1)
ubi inluxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita dubitationem exemerunt, et Graeci Romanos passim caede stratos cernentes, ab Hannibale captam urbem senserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 142:1)
metapontini, postquam ad constitutam non venerat diem, remissi, ut cunctantem hortarentur, ac repente conprehensi, metu gravioris quaestionis detegunt insidias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 264:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION