라틴어 문장 검색

sextiles, duplici clade insignem, quo die ad Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Alliam cum exitio urbis foede pugnatum, a posteriore clade Alliensem appellarunt reique nullius publice privatimque agendae fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 11:2)
sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 81:1)
omnium populorum praetoribus qui ad Poenum in illo communi Italiae motu descissent, persuasisse ut redirent in amicitiam Romanorum, quando res quoque Romana, quae prope exitium clade Cannensi venisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis vis senesceret ac prope ad nihilum venisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 246:2)
domibus inclusi patriae occasum cum suo exitio in dies exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 163:2)
nam et deseruntur ab sociis, ut prius ab Celtiberis nos, et diduxere exercitus, quae patri patruoque meo causa exitii fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 599:2)
Maior quam pro re laetitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, cum eo ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni cessatum a praefectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:2)
haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat, quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo, cum respicerent bis sese acie victos, Syphacem captum, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, velut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 368:1)
Corneli fuisse in mora, quo minus id bellum exitio Carthaginis finiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 592:3)
ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 188:3)
at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco ibo ego ad tres viros vostraque ibi nomina faxo erunt, capitis te perdam ego et filiam, perlecebrae, permities, adulescentum exitium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 25)
nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae, nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 316)
exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 916)
miles Menelaust, ego Agamemno, idem Vlixes Lartius, Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 918)
lio tria fuisse audivi fata quae illi forent exitio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 925)
nunc superum limen scinditur, nunc adest exitium lio, turbat equos lepide ligneus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 973)

SEARCH

MENU NAVIGATION